Œuvres de Chapelle et de Bachaumont Lettre latine à Gassendi Chapelle
LETTRE LATINE 1 De Chapelle.
Domino Petro Gassendo, sæculi præsentis philosophorum principi, C. E. L. Capella. Χαίρειν.
Quod insolito te affari velim idiomate tum nascentis anni audentem facit origo, tum observantia erga te mea summa, recordatio imprimis incomparabilis animi tui, cujus æternas opes dum considero, insusurrare illud ad Janum venit in mentem.
O tu principium simulque finis Lapsu continuo fluentis anni, Ævi sancte parens, bifronsque Jane, Cui vates duplicem dedere vultum, Ut posses duplici videre vultu Et quæ præteritis fuere sæclis Et quæ sunt aliis futura in annis ; Dicas, Jane pater, rogamus omnes, Dicas te rogat universus orbis Videruntne parem patres sepulti, Videbitne parem futura proles Gassendo, physicæ inclito patrono Verarumque patri scientiarum ?
Hæc quae paucula musa dedit carmina suscipito, et amare perge quem tot gravare dignatus es benefîciis. Vale. Dabam Monspelii kal. januarii 1649.
1. Cette lettre est imprimée à la page 521 du t.vi de l’édition in-fol. des œuvres de Gassendi.